monumenta.ch > Plinius > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 114
{XXXV} In Asia et Graecia nascuntur frutices epicactis, quem alii embolinen vocant, parvis foliis, quae pota contra venena prosunt sicut erices contra serpentes, et in quo nascitur granum Cnidium, quod aliqui linum vocant, fruticem vero thymelaean, alii chamelaean, alii pyros achnen, aliqui cnestorem, alii cneorum. est similis oleastro, foliis angustioribus, cumminosis, si mordeantur, myrti magnitudine. semen colore et specie farris, ad medicinae tantum usum.